<C> CET Example: Albertus Magnus (1)

#N+ #L+

<HOFF>

<[- - - - 17 pt 19 pt]>

<CB>TRACTATUS TERTIUS<CE>

<[- - - - 11 pt 13 pt]>

<EL>

<[- - - - 17 pt 19 pt]>

<CB>QUALITER SUBSTANTIAE SEPARATAE<CE>

<CB>QUAE INTELLIGENTIAE VOCANTUR<CE>

<CB>SUNT CAUSA MOTUS INFINITI<CE>

<EL>

<TWB>47<TWE>

<TCB>

<[- - - - 13 pt 15 pt]>
<CB>Cap. 1. (+Quis+) {-quis-} {quid <IB>PV<IE>} sit motus infinitus<CE>

<[- - - - 11 pt 13 pt]>

<EL>

In hoc tractatu primo oportet dicere, quis sit motus infinitus, et sic
consequenter determinare, qualiter intelligentia (+in+) {<!><IB>V<IE>
vel <IB>BLP<IE>} anima causa sit motus infiniti. Sciendum ergo, quod non
nisi de motu locali loquimur (+eo+) {et <IB>V<IE>} quod etiamsi generatio est
infinita et inquieta, hoc (-sicut probatum est in <SCB>II de generatione
et corruptione<SCE>,-) {Vide supra p.15 v.34--35} non est nisi propter
(+generantis+) {generationis <IB>V corr. V'<IE>} allationem inquietam et
infinitam.

Cum autem (-secundum <SCB>philosophiam<SCE>-) {Vide infra p.185 v.79--80}
`tempus sit numerus motus secundam prius et posterius', motus erit causa
temporis, et non e converso. Cum enim tempus sit numerus et numerum non
cognoscimus nisi divisione continui, (-ut dicit <SCB>Aristoteles<SCE>,-)
{Cf. Arist., Phys. l.3 c.7 (207 b 1--15); transl. vetus: Alb., Phys. Ed.
Colon. t.4 p.195 v.64--71; transl. Mich. Scoti: Averr., Phys. l.3 textus 68
(Ed. Veneta f.117E--H). Cf. etiam Alb., Phys. l.3 tr.2 c.12.15, Ibid.
p.191 v.5sqq., p.195 v.35sqq.} primum autem continuum, quod dividitur, 
dividi non potest nisi motu eo quod substantia indivisibile est, prima 
ergo divisio motus (+erit+) {est <IB>V<IE>} secundum post et ante.
Haec igitur divisio causa primi temporis est. Non ergo motus a tempore habet
infinitatem, sed e converso si est tempus infinitum, infinitatem
habebit ab infinitate motus. Restat ergo quaerere, qualiter et quis
sit motus infinitus.

(-Dicit autem <SCB>Aristoteles<SCE>,-) {Arist., Phys. l.3 c.6 (207 a 7--8);
transl. vetus: Alb., Phys. Ed. Colon. t.4 p.193 v.66-67: 'Infinitum quidem
igitur hoc est, cuius quantitatem accipientibus semper aliquid est accipere
extra.'.} quod `infinitum est, cuius partes accipienti semper est aliquid
extra accipere'. Hoc autem in motu recto esse non potest. Accipiendo enim
ultimam partem recti motus accipiam motus aliquid, quod ad motum esse
terminatum est. Sed extra motum esse nihil est accipere de motu. Rectus
igitur motus infinitus esse non potest. In circulatione autem nihil est
accipere quod non sit in potentia ad ubi consequens. Nec aliquid est
accipere quod sic (+sit+) {sic <IB>V<IE>}, a quo sit motus, quod nihil de
motu fuerit ante ipsum. Sed quidquid in ea accipitur, motum est et movebitur.
Quodlibet enim secundum rationem circulationis est, a quo et in quid est
motus. Circulatio igitur, secundum quod circulatio, motus est infinitus.

Si forte dicat aliquis, quod (+circulatio+) {<!>+ motus est infinitus
<IB>(ditt.) V<IE>} ab impellente circulum est, (-sicut <SCB>antiqui<SCE>
dixerunt de circulo,-) {Cf. Arist., De caelo et mundo l.2 c.1 (284 a 32--35);
transl. Gerardi Crem.: Alb., De caelo et mundo. Ed. Colon. t.5,1
p.108 v.73--75, Alb., ibid. l.2 tr.1 c.4. Ibid. p.109 v.13--30 cum nota 18}
quem (+Ixion+) {yyyon <IB>V<IE>} nominaverunt, hoc impossibile est. Talis enim
motus nec primus esset nec uniformis. Uniformis quidem non esset, quia iuxta
impellens esset vehementior et remotior (+a+) {et <IB>V<IE>} vi impellentis
esset (+remissior+) {remissio <IB>LV<IE>}. Primus vero esse non posset eo
quod (+per+) {<!><IB>spscr. V<IE>} accidens esset et violentus. (-Probatum
autem est in <SCB>caelo et mundo<SCE>,-) {Cf. Arist., De caelo et mundo
l.1 c.2 (269 b 6--10), l.2 c.3 (286 a 16--20); transl. Gerardi Crem.: Alb.,
De caelo et mundo. Ed. Colon. t.5,1 p.15 v.78--80, p.121 v.77--80. Alb.,
ibid. l.1 tr.1 c.5, l.2 tr.1 c.7. Ibid. p.16 v.2--10, p.123 v.65-75.}
quod talis motus non potest esse perpetuus et infinitus.

Et si dicat aliquis, quod talis motus est ad oboedientiam voluntatis
alicuius volentis, quod sic moveatur, per hoc non solvitur inconveniens.
Non enim dicitur per accidens motus vel violentus propter aliquid quod
sit in movente, sed propter aliquid quod est in eo quod movetur. Si enim
homo sursum iaciat lapidem, quamvis proiectio in proiciente sit voluntaria
et voluntas sit movens animale et naturale, nihilominus proiectio in lapide
est motus per accidens et violentus.

Si forte quis dicat, quod non est simile; voluntas enim in homine non potest
in proiectum, et ideo totum proiectum non oboedit ibi voluntati proicientis;
secus autem est in primo, cuius voluntas potest in totum id quod movetur,
et ideo oboedit secundum totum motum et perfectum voluntati moventis, hoc
non solvit inconveniens. Aut enim voluntas illa ponit aliquid in eo quod
movetur, quod est causa motus, aut nihil. Si ponit aliquid, hoc erit in eo
quod movetur per (+modum+) {motum <IB>V<IE>} generationis et informationis.
Quo accepto id quod movetur, accipit, quod est consequens illud, motum
scilicet et locum. Et sic primus motus, qui est circulatio primi mobilis,
aut erit a generante aut ab impediens removente, quod in principio
<SCB>viii physicorum<SCE> improbatum est.

<TCE>
Back | CET home page